Liber Deuteronomii*

Caput 12: Versus 23

Hoc solum cave.Ad litteram apostoli hoc praeceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida estI Joan. 3..Sanguis enim eorum.Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quae morte finitur.Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenae fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.
(* Traductions européennes)